
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60






1621 XII 31 Friedensvertrag von Nikolsburg
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 4 von 11 ![]() |
|
Archivum porro Cameræ Scepusien[sis] Iidem Suæ M[ajes]t[a]tis ac etiam
Domini Principis Commissarij revideant, ac inventent, Committantque,
curæ certæ et Juramenti religione tam Suæ Maj[estati]., quam ipsi
Domino Principi obstrictæ personæ Conservandam, et si quid Suæ
M[ajes]t[a]ti vel ante fato Domino Principi pro usu Ratione Comi-
tatuum Eidem Concessorum, necessarium fuerit, Idem Conservator
in paribus Extradet fideliter.
Arces omnes et bona immobilia, quocunque nomine nuncupata tam Ecclesiasti-
corum quam Sæcularium, per hosce motus ablata et occupata
Prioribus eorum Dominis et possessoribus pro Eodem termino
Resignationis Regni sine dilatione et Renitentia omnia etiam
in Ditionibus sibi per Suam M[ajes]t[a]tem Concessis dimittet et
restituet; Uti et L[iter]as literaliaque Instrumenta, similiter et
Sigilla Capitulorum si quæ reperientur, demptis tamen illis
omnibus, quæ hactenus cuipiam Inscripta, vel donata essent
et quæ Domino Principi per Suam M[ajes]t[a]tem concessa sunt.
Quod vero Donationes bonorum tam sæculariu[m] quam Ecclesiasticorum
simplices et pro servitiis factas concernit; illæ post duos
demum Menses à die Commutationis Diplomatum computando,
per Commissarios certos ex omnibus Regni Statibus per Suam
M[ajes]t[a]tem ex Ditionibus vero Domino Principi Concessis per
eundem denominandos et transmittendos; inter quos et Judices
Regni Ordinariij, qui adhuc super sunt intersint; ac si interim
Judex Curiæ à Sua M[ajes]t[a]te creabitur, ipso præsidente
revideantur, statimque Executioni demandentur.
Inscriptiones autem et bona Impignorata per Dominum Principem
maneant in suo vigore, donec Regnicolæ in proxime futura
Publica Diæta illa eliberabunt illosque <qui> pecuniam de-
derunt Contentabunt, a modo autem nullæ amplius Inscriptio-
nes fiant sub quovis Titulo aut prætextu.
Seite 4 von 11 ![]() |